- SOSTRATUS Cnidius
- SOSTRATUS CnidiusArchitectus, qui tutrim excitavit in insula Pharo, iuslu Ptolemaei Philadelphi, ad ostendendos nocturnos ignes nautarum cursibus, eique nomen suum inscripsit. Fuit autem inscriptio huiusmodi, teste Strabone l. 17. ΣΩΣΤΡΑΤΟΣ ΚΝΙΔΙΟΣ ΔΕΞΙΦΑΝΟΓΣ, ΘΕΟΙΣ ΣΩΤΗΡΣΙΝ ΓΠΕΡ ΤΩΝ ΠΛΩΙΖΟΜΕΝΩΝ. Plin l. 36. c. 12. Magnificatur et alia turris a rege facta in insula Pharo, portum obtinente Alexandriae, quam constetisse DCCC. talentis tradunt: magno animo ne quid omittamus Ptolemaet regis, quod in eâ permiserit Sostrati Cnidii architecti structurae ipsius nomen inscribi. Lucianus autem in libello de recte conscribenda historiâ, non permissu regis, ut ait Plinius, sed eleganti Sostrati fraude, factum tradit, ut ipsius nomen fuerit insculptum: eum vide. Item Sostratus sculptor, qui ex aere signa faciebat, Plin. l. 36. c. 51. Item Cereris sacerdos apud Tacitum. l. 2. Hist. c. 4. Alius vates, qui per furorem multa Graecis praedixit, inter alia vero Atheniensibus Xerxis adventum, ut auctor est Herodot. Sostratus quoque Sicyonius fuit, cognomentô Acrochersites, teste Suidâ. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.